

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 3: Versus 31
Me autem minui.Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate.Qui desursum venit, super omnes est,etc.[ALC.]Id est, de altitudine humanae naturae ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est aequalis.De terra.Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et poenam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra.Et quod vidit.Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.